라틴어 문장 검색

et Dionysii Alexandrini episcopi, Anatolii quoque, Pamphilii, Pierii, Luciani, Malchionis, Eusebii Caesariensis episcopi, etc., qui omnes in tantum philosophorum doctrinis atque sententiis suos referserunt [resarciunt] libros, ut nescias quid in istis primum admirari debeas, eruditionem [saeculi] an scientiam litterarum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:21)
nam Spiritus appellatur veritatis, et veritas Christus est. Item, Cyrillus episcopus Alexandrinus in epist.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:15)
Eminuit autem inter humilia, supergressa iam impotentia mediocrium delictorum, nefanda Clematii cuiusdam Alexandrini nobilis mors repentina;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 3:1)
Antoninus protector cum suis omnibus ad Saporem transfugit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장1)
Craugasius Nisibenus desiderio uxoris captivae transfugit ad Persas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장3)
Georgius, Alexandriae episcopus ab ethnicis Alexandrinis cum duobus aliis per vicos trahitur, discerpiturque ac crematur impune.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장1)
et Artemius, ex duce Aegypti, Alexandrinis urgentibus atrocium criminum mole, supplicio capitali multatus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 2:1)
Cumque tempus interstetisset exiguum, Alexandrini, Artemii comperto interitu, quem verebantur, ne cum potestate reversus (id enim minatus est), multos laederet ut offensus, iram in Georgium verterunt episcopum, vipereis (ut ita dixerim), morsibus ab eo saepius appetiti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 3:1)
et loquitur monumentorum veterum concinens fides, septingenta voluminum milia, Ptolomaeis regibus vigiliis intentis composita, bello Alexandrino, dum diripitur civitas, sub dictatore Caesare conflagrasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 13:2)
cui enim cani, cui uulturio Alexandrini caeli quicquam abusque Oeensium finibus oboleat?
(아풀레이우스, 변명 55:9)
Compluriens eorum milites mercennarii inter se multi alteri alteros in castris occidere, compluriens multi simul ad hostis transfugere, compluriens in imperatorem impetum facere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 18:3)
sed ea omnia bello priore Alexandrino, dum diripitur ea civitas, non sponte neque opera consulta, sed a militibus forte auxiliaris incensa sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVII 4:2)
sed ex quibus aliquid firmamenti se existimabat habere duae fuerunt vernaculae, quae a Trebonio transfugerant;
(카이사르, 히스파니아 전기 7:7)
Marcius, tribunus militum qui fuisset Pompei, ad nos transfugit, et noctis tertia vigilia in oppido acerrime pugnatum est, ignemque multum miserunt, sic ut omne genus [telorum consumeretur] quibus ignis per iactus solitus est mitti.
(카이사르, 히스파니아 전기 11:4)
Fundanius eques Romanus ex castris adversariorum ad nos transfugit.
(카이사르, 히스파니아 전기 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION